monumenta.ch > Cassianus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 14, 6
Cum ergo assiduitas iurgiorum eo usque prorumperet, ut ne ab iniectione quidem manuum procax mulier temperaret, illa autem humilioris obsequii ingeminaret officia, non furentem vincere renitendo, sed semetipsam humilius subiiciendo discebat, ut multimodis indignitatibus lacessita, obiurgantis insaniam humanitatis mansuetudine deliniret. Quibus ad plenum exercitiis confirmata, perfectamque virtutem desideratae patientiae consecuta, ad memoratum sacerdotem, tam pro electionis illius iudicio quam etiam pro beneficio exercitationis suae, gratias relatura perrexit, eo quod secundum desiderium suum tandem ei magistram patientiae dignissimam providisset, cuius iniuriis iugibus, ut quodam palaestrae oleo, quotidie roborata ad summam animi patientiam perveniret.